monumenta.ch > Augustinus > sectio 4

Wortauswahl für das Suchen

Melden Sie einen Fehler in dieser Sectio
Augustinus, Enarrationes in Psalmos, 10, 4
Deinde quaerendum est quid in hoc psalmo accipiatur obscura luna, in qua peccatores sagittare paraverunt rectos corde. Non enim uno modo dici obscura luna potest: nam et cum finitur menstruis cursibus, et cum eius fulgor nubilo interpolatur, et cum plena deficit, dici potest obscura luna. Potest ergo et de persecutoribus martyrum intelligi, quod sagittare voluerint in obscur a luna rectos corde: sive adhuc in Ecclesiae novitate, quia nondum terris maior effulserat, et gentilium superstitionum tenebras vicerat: sive linguis blasphemorum et christianum nomen male diffamantium, quasi nebulis cum terra obtegeretur, videri perspicua luna non poterat, id est Ecclesia: sive ipsorum martyrum caedibus et tanta effusione sanguinis, tanquam illo defectu et obscuratione qua cruentam faciem luna videtur ostendere, a nomine christiano deterrebantur infirmi; in quo terrore verba dolosa et sacrilega iaculabantur peccatores, ut etiam rectos corde perverterent. Potest et de his peccatoribus intelligi, quos Ecclesia continet, quod tunc inventa occasione huius lunae obscurae, multa commiserint , quae nobis opprobria nunc obiiciuntur ab haereticis, cum eorum auctores ea fecisse dicantur. Sed quoquo modo se habeat quod in obscura luna factum est, nunc catholico nomine toto orbe diffuso atque celebrato, quid mihi est incognitis perturbari? In Domino enim confido; nec audio dicentes animae meae: Transmigra in montes sicut passer. Quoniam ecce peccatores intenderunt arcum, ut sagittent in obscura luna rectos corde. Aut si et illis nunc luna videtur obscura, quia incertum volunt efficere quae sit catholica, et eam peccatis carnalium hominum, quos multos continet, conantur arguere; quid ad eum pertinet qui vere dicit: In Domino confido? Qua voce se quisque et frumentum esse ostendit, et usque ad ventilationis tempus paleas tolerabiliter sustinet.